— 21 —
      Verumtamen infixa quaedam est meae menti vetus
opinio, Deum esse qui potest omnia, et a quo talis,
qualis existo, sum creatus. Unde autem scio illum non
fecisse ut nulla plane sit terra, nullum coelum, nulla
res extensa, nulla figura, nulla magnitudo, nullus
locus, et tamen haec omnia non aliter quam nunc mihi
videantur existere? Imo etiam, quemadmodum judico
interdum alios errare circa ea quae se perfectissime
scire arbitrantur, ita ego ut fallar quoties duo et tria
simul addo, vel numero quadrati latera, vel si quid
aliud facilius fingi potest? At forte noluit Deus ita
me decipi, dicitur enim summe bonus; sed si hoc
ejus bonitati repugnaret, talem me creasse ut semper
fallar, ab eadem etiam videretur esse alienum permittere
ut interdum fallar; quod ultimum tamen non
potest dici.
Descartes Med 21