— 21 §45 —
      § XLV. Ad ea, in quibus mirabilia, attendere solemus,
ad quae attendimus, ea si confuse, extensive clarius
repraesentantur quam ad quae non attendimus,
§ 16; ergo repraesentationes, in quibus mirabilia, magis
poeticae quam in quibus non sunt
.
      Hinc Horatius:
Favete linguis. Carmina non prius
      Audita Musarum sacerdos
            Virginibus puerisque canto.
      Forte et haec innuuntur, si ex allegoria evolvantur cogitata
eiusdem in oda 20 libr. II, ubi incipit:
Non usitata, nec tenui ferar
      Penna ....
      Regeritur haec non materiam sed formam carminis lyrici
in Latio ante Horatium incultioris respicere. Verum sit ita;
non excluditur tamen materia, et si excluditur, per ipsam
formam mirabilem excitat secundum § repraesentationes
poeticas. Et quum in ipso limine gloriae avidus id profiteatur,
habuit sane pro laude poetae non usitata, non audita
prius
dicere, quod volumus unum.
Baumgarten MPh 21