— 63 —
Propositio XVIII.

      Deus est omnium rerum causa immanens, non vero transiens.
— 64 —
Demonstratio.

      Omnia, quae sunt, in Deo sunt, et per Deum concipi debent (per
Prop. 15.
), adeo que (per Coroll. I. Prop. 16. hujus) Deus rerum, quae
in ipso sunt, est causa, quod est primum. Deinde extra Deum nulla
potest dari substantia (per Prop. 14.), hoc est (per Defin. 3.), res, quae
extra Deum in se sit, quod erat secundum. Deus ergo est omnium
rerum causa immanens, non vero transiens. Q.E.D.
Spinoza E 63-64