— 23 —
Mens,
cum ad rem fictam, et sua natura falsam attendit, ut eam pensitet,
et intelligat, bonoque ordine ex ea deducat, quae sunt deducenda,
facile falsitatem patefaciet; et si res ficta sua natura sit
— 24 —
vera, cum mens ad eam attendit, ut eam intelligat; et ex ea bono
ordine incipit deducere, quae inde sequuntur, feliciter perget sine
ulla interruptione, sicut vidimus, quod ex falsa fictione, modo
allata, statim ad ostendendam ejus absurditatem, et alias inde
deductas, praebuit se intellectus.
Spinoza TIE 23-24