— 23 n —
a Quamvis hoc experientia videar concludere, et quis dicat id nil esse, quia deficit demonstratio,
eam, si quis desiderat, sic habeat. Cum in natura nihil possit dari, quod ejus leges
oppugnet, sed cum omnia secundum certas ejus leges fiant, ut certos, certis legibus, suos
producant effectus irrefragabili concatenatione: hinc sequitur, quod anima, ubi rem vere
concipit, perget objective eosdem effectus formare. Vide infra, ubi de idea falsa loquor.

Spinoza TIE 23 n