— 21 —
      XXIX. Cum enim quae corpore constant, corpore
apprehendantur, corpore teneantur;
Tangere enim, et tangi, nisi corpus, nulla potest res;
Cupiditas, quae est animi labes a corpore contracta, animi
quoque labem aliam contractam a corpore sociam sibi
ascivit, Phantasiam, quae suis imaginibus, quas per sensuum
occasiones depingit, affectus animi movet, et armat,
quibus cupiditas rationem aggreditur, oppugnat,
ac dejicit.
      XXX. Hinc stultis illud est aeternum odium sui, et
vel in iis, qui vulgo beati videntur, de corporis voluptatibus
in voluptates nunquam cessans sui fuga: hinc illa
effusa gaudia abeuntia tandem in luctus; hinc spes inanes;
hinc vota misera; hinc vani timores; hinc serae poenitentiae;
hinc postremo illi stultitiae Heautontimorumenones,
qui de se ipsi sumunt perpetuas poenas.
      XXXI. Cupiditas, ut dixi, excitatur rebus finitis corporeis;
hae autem sunt corporis utilitates; igitur
humanum genus originis vitio per primi Parentis Adae lapsum
contracto a contemplatione aeterni veri ex mente pura,
ad fluxa suspicienda ex fallaci sensuum judicio traductum
est, et a pietate Summi Numinis ex puro animo ad
diligenda sensuum idola perturbato affectuum turbine
correptum; atque adeo ab animi honestate ad corporis
utilitates sectandas transversum actum.
Vico Univ20 21