— 21 —
XLV.
Quid sit perceptio
clara, quid distincta.

      Quin et permulti homines nihil plane in tota vita
percipiunt satis recte, ad certum de eo judicium ferendum.
— 22 —
Etenim ad perceptionem, cui certum et indubitatum
judicium possit inniti, non modo requiritur ut
sit clara, sed etiam ut sit distincta. Claram voco illam,
quae menti attendenti praesens et aperta est: sicut ea
clare a nobis videri dicimus, quae, oculo intuenti
praesentia, satis fortiter et aperte illum movent. Distinctam
autem illam, quae, cum clara sit, ab omnibus aliis
ita sejuncta est et praecisa, ut nihil plane aliud, quam
quod clarum est, in se contineat.
Descartes PPh 21-22