— 21 —
XLIV.
Nos semper male judicare,
cum assentimur
non clare perceptis,
etsi casu incidamus
in veritatem; idque
ex eo contingere,
quod supponamus ea
fuisse antea satis a
nobis perspecta.

      Certum etiam est, cum assentimur alicui rationi
quam non percipimus, vel nos falli, vel casu tantum
incidere in veritatem, atque ita nescire nos non falli.
Sed sane raro contingit, ut assentiantur iis, quae advertimus
a nobis non esse percepta: quia lumen naturae
nobis dictat, nunquam nisi de re cognita esse judicandum.
In hoc autem frequentissime erramus, quod multa
putemus a nobis olim fuisse percepta, iisque, memoriae
mandatis, tanquam omnino perceptis assentiamur,
quae tamen revera nunquam percepimus.
Descartes PPh 21