— 21 —
XLIII.
Nos nunquam falli, cum
solis clare et distincte
perceptis
assentimur.

      Certum autem est, nihil nos unquam falsum pro
vero admissuros, si tantum iis assensum praebeamus quae
clare et distincte percipiemus. Certum, inquam, quia,
cum Deus non sit fallax, facultas percipiendi quam nobis
dedit, non potest tendere in falsum; ut neque etiam
facultas assentiendi, cum tantum ad ea quae clare percipiuntur
se extendit. Et quamvis hoc nulla ratione
probaretur, ita omnium animis a natura impressum est,
ut quoties aliquid clare percipimus, ei sponte assentiamur,
et nullo modo possimus dubitare quin sit verum.
Descartes PPh 21