— 21 —
Et
cum Deus unice unus sit, quia
est infinitus (infinitum enim
multiplicari non potest) creata
unitas prae eo perit: et ob id
ipsum prae eo perit corpus;
quia immensum dimensionem
non patitur: perit motus, qui
loco definitur, quia perit corpus;
nam corpore locus completur:
ratio haec humana perit,
quia cum Deus habeat intra
se quae intelligit, et omnia
praesentia habeat; quae in nobis
sunt ratiocinia, in Deo sunt
opera: postremo haec nostra voluntas
flexilis; at Deus cum
nullum alium sibi propositum
finem habeat, quam seipsum;
cumque is sit optimus, ejus voluntas
— 22 —
ineluctabilis est. Et harum
rerum vestigium, quas disseruimus,
in latinis locutionibus
observamus: nam idem
verbum minuere et diminutionem,
et divisionem significat;
quasi quae dividimus non sint
amplius quae erant composita,
sed deminuta, mutata, corrupta.
Vico Ant 21-22