— 368 —
      [36] IV. Hodie a jure privato ad publicum tractandum transeunt, ut
spectentur prius in re, ubi si quid peccent, minimum laedatur Respublica.
Apud Priscos Romanos, quia legum omnium regina salus publica est, et mater
omnis aequi boni utilitas communis agnoscitur; jus publicum magistratibus,
et imperiis edocebantur prius, deinde Jurisprudentiam privatam profitebantur.
Vico Diss 368