— 404 —
In hoc ambitu ne desideraretur historia generis
humani, utut lugubris, tamen ad divinam bonitatem celebrandam etiam in ipsa
malorum colluvione infinita testimonia secum gerens, et sapientiam et potentiam
et bonitatem perbelle decuit. Neque vero ideo mala ipsa operi inchoato intexta
intendisse et consulto elicuisse putandus est. Quippe bona ob oculos habuit,
quae subductis rationibus nihilo minus remanere cognovit, quaeque una cum
infelici lolio eradicare summa sapientia indignum fuit. Ceterum voluntario et
ex intimo mentis affectu a mortalibus peccatum est, rationum antecedentium
ordine non invitos urgente et abripiente, sed allectante, quorum irritamentis
quanquam certo obsecundatum iri praecognitum fuerit, tamen, cum in interno
— 405 —
semet determinandi principio resederit malorum origo, ipsis peccatoribus imputanda
esse aperte patet.
Kant ND 404-405