— 20 §43 —
      § XLIII. Admiratio est intuitus plurium in repraesentatione
tanquam non contentorum in multis perceptionum
nostrarum seriebus
.
      Convenimus cum Cartesio admirationem habente pro subitanea
animae occupatione, qua fertur in considerationem
attentam obiectorum, quae ipsi videntur rara et extraordinaria
,
ita tamen ut reiectis quae videntur superflua, ad demonstrationis
seriem definitionem accommodemus. Quum raritatem
in mirabilibus solam male videatur requirere nonnullis,
exclusa ignoratione, non ipsi quidem dicam scribemus iterum,
sed in extraordinario potius implicite dici inconceptibile
relativum sentimus, nihilo tamen secius utrumque admirationis
fontem clare indicasse laboravimus.
Baumgarten MPh 20