— 404 —
      Bonitas Dei infinita in rerum creatarum maximam, quantaquanta in illas
cadit, perfectionem mundique spiritualis felicitatem tendit. Eodem vero infinito
se manifestandi conatu non perfectioribus tantum, quae postmodum propullularent
rationum ordine, eventuum seriebus dedit operam, sed, ne quicquam
etiam minoris gradus bonorum desit, ut rerum universitas immensitate sua a
summo, qui in finita cadit, perfectionis gradu ad inferiores omnes et ad nihilum
usque, ut ita dicam, omnia complecteretur, etiam ea delineationem suam irrepere
passus est, quae admistis quam plurimis malis saltem quicquam boni, quod Dei
sapientia inde eliceret, ad manifestationem divinae gloriae infinita varietate
distinguendam suppeditarent.
Kant ND 404