— 404 —
Certe, nisi conceptus spatii per mentis naturam
originarie datus esset (ita, ut, qui relationes quascunque alias, quam
per ipsum praecipiuntur, mente effingere allaboraret, operam luderet,
— 405 —
quia hoc ipso conceptu in figmenti sui subsidium uti coactus esset),
geometriae in philosophia naturali usus parum tutus foret; dubitari
enim posset, an ipsa notio haec ab experientia deprompta satis cum
natura consentiat, negatis forsitan, a quibus abstracta erat, determinationibus,
cuius aliquibus etiam suspicio in mentem incidit.
Kant Diss 404-405