— 88 —
Quid, si qui
nova ac mira post analysim editam in mechanica excogitarunt,
eam plane contempserint? et qui una analysi freti aliquod opus
invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Perotus
pro analyticis regulis navim omni commensu construxit,
sperans eam omnium agilissimam fore; in mare deducta, in
scopulum conversa est. An id eo fiat, quia, ut acroamata ad
mathesim exacta non delectant, ita machinae ad analysim sint
inutiles, nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per
haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxerunt,
ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate
magis, quam ulla analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia
ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species,
quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur:
et quando analysis ars divinandi quaedam videtur, ad eam,
tamquam ad machinam, confugiamus:
Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus
inciderit.

Vico NT 88