— 368 —
      [34] II. Hodie non multa eloquentia opus est, ut in juris quaestionibus
aequum obtineatur: sed sat est simplici via in caussis aequi argumenta ex
facto invenisse, ut leges non pro verbis, sed ex mente ad facta accommodentur.
Quare ubi olim Marcum Crassum, Oratorem summum adire opus
fuit, ut patrocinium aequitatis, et defensionem voluntatis mortuorum in
caussa Marci Curii adversus Mucium Scaevolam, qui jus propugnabat, susciperet;
hodie quivis rusticus momentis aequi indiserte, et incondite demonstratis
obtineret. Sed minor sanctitas legum: nam saepe viciis, seu
exceptionibus labefactatae vix tandem habent, ubi vindicentur.
Vico Diss 368