— 404 —
Cum itaque
nihil omnino sensibus sit dabile nisi primitivis spatii axiomatibus eiusque
consectariis (geometria praecipiente) conformiter, quanquam horum
principium non sit nisi subiectivum, tamen necessario hisce consentiet,
quia eatenus sibimet ipsi consentit, et leges sensualitatis erunt leges
naturae, quatenus in sensus cadere potest. Natura itaque geometriae
praeceptis ad amussim subiecta est, quoad omnes affectiones spatii ibi
demonstratas, non ex hypothesi ficta, sed intuitive data, tanquam condicione
subiectiva omnium phaenomenorum, quibus unquam natura
sensibus patefieri potest.
Kant Diss 404