— 378 —
      At ego, tenuitatis meae conscius, talem ordinem in
cognitione rerum quaerenda pertinaciter observare
— 379 —
statui, ut semper a simplicissimis et facillimis exorsus,
nunquam ad alia pergam, donec in istis nihil mihi ulterius
optandum superesse videatur; quapropter hanc
Mathesim universalem, quantum in me fuit, hactenus
excolui, adeo ut deinceps me posse existimem paulo
altiores scientias non praematura diligentia tractare.
Sed priusquam hinc migrem, quaecumque superioribus
studijs notatu digniora percepi, in unum colligere et
ordine disponere conabor, tum ut ista olim, si usus
exigit, quando crescente aetate memoria minuitur,
commode repetam ex hoc libello, tum ut jam ijsdem
exonerata memoria possim liberiorem animum ad
caetera transferre.
Descartes Reg 378-379