— 20 —
      Quapropter ex his forsan non male concludemus
Physicam, Astronomiam, Medicinam, disciplinasque
alias omnes, quae a rerum compositarum consideratione
dependent, dubias quidem esse; atqui Arithmeticam,
Geometriam, aliasque ejusmodi, quae nonnisi
de simplicissimis et maxime generalibus rebus tractant,
atque utrum eae sint in rerum natura necne, parum curant,
aliquid certi atque indubitati continere. Nam
sive vigilem, sive dormiam, duo et tria simul juncta
sunt quinque, quadratumque non plura habet latera
quam quatuor; nec fieri posse videtur ut tam perspicuae
veritates in suspicionem falsitatis incurrant.
Descartes Med 20