— 291 —
Caput IV.

      Par. I. Jus summarum potestatum, quod earum potentia determir,
in praec. Cap. ostendimus, idque in hoc potissimum
consistere vidimus, nempe quod imperii veluti mens sit, qua omnes
duci debent; adeoque solas jus habere decernendi, quid bonum
quid malum, quid aequum, quid iniquum, hoc est, quid singulis
— 292 —
vel omnibus simul agendum, vel omittendum sit, ac proinde vidimus
iis solis jus competere leges condendi, easque, quando de iis
quaestio est, in quocunque singulari casu interpretandi, et decernendi,
an datus cafus contra, vel secundum jus factus sit ( vide Art.
3.4.5. praec. Cap.
), deinde bellum inferendi, vel pacis conditiones
statuendi, et offerendi, vel oblatas acceptandi. Vide Art. 12. et
13. praec. Cap.

      Par. II. Cum haec omnia, ac etiam media, quae ad eadem exequenda
requiruntur, omnia negotia sint, quae ad integrum imperii
corpus, hoc est, quae ad Rempublicam spectant, hinc sequitur,
Rempublicam ab ejus solummodo directione pendere, qui summum
habet imperium ac proinde sequitur solius summae potestatis
Jus esse de factis uniuscujusque judicandi, de factis cujuscunque
rationem exigendi, delinquentes poena mulctandi, et quaestiones
inter cives de jure dirimendi, vel legum latarum peritos statuendi,
qui haec ejus loco administrent. Deinde omnia ad bellum, et
pacem media adhibendi, et ordinandi, nempe urbes condendi, et
muniendi, milites conducendi, officia militaria distribuendi, et, quid
factum velit, imperandi, et pacis causa legatos mittendi, et audiendi,
et denique sumptus ad haec omnia exigendi.
      Par. III. Quoniam itaque solius summae potestatis Jus sit negotia
publica tractandi, vel ministros ad eadem eligendi, sequitur, subditum
imperium affectare, qui suo solo arbitrio, supremo Concilio
inscio, negotium aliquod publicum aggressus est, tametsi id,
quod intenderat agere, Civitati optimum fore crediderit.
      Par. IV. Sed quaeri solet, an summa potestas legibus adstricta sit,
et consequenter an peccare possit? Verum quoniam legis, et peccati
nomina non tantum Civitatis Jura, sed etiam omnium rerum
naturalium, et apprime rationis communes regulas respicere solent,
non possumus absolute dicere, Civitatem nullis adstrictam
esse legibus, seu peccare non posse. Nam si Civitas nullis
legibus, seu regulis, sine quibus Civitas non esset Civitas, adstricta
esset, tum Civitas non ut res naturalis, sed ut chimaera esset
contemplanda. Peccat ergo Civitas, quando ea agit, vel
fieri patitur, quae causa esse possunt ipsius ruinae, atque tum
— 293 —
eandem eo sensu peccare dicimus, quo Philosophi, vel Medici
naturam peccare dicunt, et hoc sensu dicere possumus, Civitatem
peccare, quando contra rationis dictamen aliquid agit.
Spinoza TP 291-292-293