— 5 —
      Pag. 100. vers. 18. Magistratus )( adde et Sacerdotia; et sic
vers. seq.
      Pag. 100. vers. fin. )( Haec ita conjiciebamus, donec postea
tertium linguae genus, quod natura primum fuit, nempe
gentium linguam falso divinam, ita priorem heroica, ut heroica
prior vulgari est, tandem inveniremus: de qua in Nott.
Lib. II. Part. II. ad Cap. XXIII. et Cap. XXX
.
      Pag. 108. vers. 15. perdidere )( et sane Rom. Remp. duo
extra ordinem lata pessum dedere; Lex Agraria, quae fere semper
plebiscitis proposita est, quae fuere Populi leges extra ordinem
Senatus jussae; et Senatusconsultum ultimum, quo extra
ordinem
Coss. adversus Caesarem armati sunt.
      Pag. 111. vers. 24. adversus Homerum )( ex cujus locis, quam
sane multis illum seligam, ubi Agamemnoni in concione, quae
dicitur αγορά, in quam plebej quoque conveniebant, edicit
graecis in patriam reditum; Diomedes, se in concione, quae
dicitur Βουλῆ, sive in Heroüm Consilio aperte obstiturum respondet:
pro cujus sententia graeci ad Trojam expugnandam
mansere.
      Pag. 113. vers. 2. a Dis orta )( significatione hujus falso divinae
vocis secunda et prolata, non prima et nativa, ut dicemus
in Not. Lib. II. Part. II. ad Cap. XXIII. et Cap. XXX.
      Pag. 117. vers. 5. )( Ut ne Sylla quidem, plebejae partis
crudelissimus victor, ac Tyrannus oppresserit.
      Pag. 118. vers. 5 )( et si forte duplex in eadem Civitate sit
Legislatrix Potestas, altera veras leges, altera jussa potestate legibus
pari feret, ut in Rom. quae tamen certissimis, immotisque
finibus sunt distinguenda: quae res Romanis inobservata
ipsorum Remp. perdidit: nempe ut Populus leges ferret, et
Plebs plebiscita potestate legibus pari: nam plebiscitis primum
extra ordinem irrogatae poenae; mox mandati honores et Imperia;
tandem agrorum obstinata divisio: et ex legibus Agrariis
primum turbae, mox potentum certamina, tandem bella Civilia
orta, quibus Resp. concidit.
— 6 —
      * Pag. 119. vers. 22. Comitia ad Patres translata sunt )(
et sic Jus Quiritium publicum, quod ex primorum Patrum
coitione in primis cum plebe turbis coaluit, quo prima reip.
forma optimatium fuit; deinde in Populum comitiis coactum,
diffusum est, ex quo resp. libera extitit; tandem populo ademtum:
et Romanae Majestatis appellatio, qua Populus in comitiis
Dominus Imperj Rom. agnoscebatur, evanuit: neque adeo
ultra Quirites fuere, quia non ultro Romani in comitiis centuriatis
fuere.
      Pag. 125. vers. 6 de foederibus feriundis )( Vide Not. in
calce lib. II. pag. 140
.
      Pag. 129. vers. 6. tenent )( et inter Germanos soli Sacerdotes
literarum secreta norant, ut narrat Tacitus de morib.
German.
quod Cl. D. D. de Ghemminghen advertit, in epistola
ad calcem lib. II. pag. 260
.
      Pag. 130. vers. 2. τῶν θεῶν δῶρον )( ex significatione linguae
falso divinae translata, ut in Not. de lingua falso Divina lib.
II. part. II. ad Cap. XXIII. et ad Cap. XXX. inter Canones Mythologiae.
      Pag. 135. vers. 11. censu, non genere plebejos dixerint. )( uti
re ipsa dixit Carolus Sigonius de Antiquo Jure civili Rom.
Lib.
I. Cap. VII. et Lib. II. Cap. V.
ubi plebem in Rom. Rep.
bifariam, apposite ad rem nostram, accipi observat; pro gente,
ut opponitur patriciis, pro ordine, ut Senatoribus: et plebem
pro gente definit, ignobiliorem Populi Rom. partem; pro ordine
vero, qui neque Senatores, neque equites ex Populo erant: ego
vero definirem, Populi Rom. partem pauperiorem.
Vico Notae 5-6