— 22 —
IX. Quantitas.

      Quantitas iuxta omnes res et rerum rationes potest
examinari. Est enim quantitas in substantia, sicut comparatio
et superlatio qua unum melius digniusve dicitur alio
secundum naturam; in qualitate pulchrius et turpius, intensius,
remissius; in actione efficacius, inefficacius; et similiter
in reliquis omnibus praedicamentis et speciebus eorum
— 23 —
atque differentiis quantitatem licet inspicere, unde
vulgatum illud: omnia in numero, mensura et momento.
Sicut ergo res distingui dicuntur, sicut et numeri, ita et
numeros omnia licet appellare, et per consequens quantitatem
in omni genere et generis partibus atque circumstantiis
possumus considerare. Huius tres sunt primae differentiae:
numerus, qui dicitur quantitas discreta, et cuius
partes non copulantur ad terminum communem; magnitudo,
quae dicitur quantitas continua, cuius partes copulantur
ad unum terminum communem; momentum, quod
neque discreta neque continua quantitas est, quod etiam
indivisibile potest esse et sine partibus. Et hoc momentum
est ut in substantia, quo Deus dicitur infinitus, Dii naturae
finitae; item in qualitate, quo efficacia et potentia una
vel in uno dicitur maior alia vel in alio. Et hoc proprie
modo quantitas est in omnibus rebus.
Bruno Sum 22-23