— 368 —
      [33] I. Jurisprudentia, quae apud Graecos Philosophorum scientia,
Pragmaticorum de legibus historia, et Oratorum facultate dividebatur, et
Romanis ante Edictum perpetuum inter Jurisconsultos, et Oratores discerpta
erat; hodie in unam doctrinam coaluit. Quare nostra studiorum ratio,
Graeca, et ante Edictum perpetuum Romana melior; quia plus vident, quae
jura pro caussa, et ad caussam [54v] faciant, qui juris philosophiam norunt
legum historiam tenent, et in Juris Topica sunt exerciti; sed ut hodie Jurisprudentia
ab Eloquentia integrior est; ita a philosophia infirmior. Nam ut
Jurisconsulti hodie jus iniqua oratione non vincunt, ut saepe Oratores vincebant;
ita scientiam rerumpublicarum legibus ordinandarum non docent,
uti docebant Philosophi.
Vico Diss 368