— 20 —
Nec dispari ratione, quamvis etiam generalia
haec, oculi, caput, manus, et similia, imaginaria
esse possent, necessario tamen saltem alia quaedam adhuc
magis simplicia et universalia vera esse fatendum
est, ex quibus tanquam coloribus veris omnes istae,
seu verae, seu falsae, quae in cogitatione nostra sunt,
rerum imagines effinguntur.
      Cujus generis esse videntur natura corporea in
communi, ejusque extensio; item figura rerum extensarum;
item quantitas, sive earumdem magnitudo et
numerus; item locus in quo existant, tempusque per
quod durent, et similia.
Descartes Med 20