— 88 —
At hemisphaeria templorum pensilia,
antequam extruerentur, architectura ipsa extrui posse denegabat.
Quot enim aerummas Philippus Brunelleschius, qui
Florentiae omnium primus in templo divae Mariae Florum
dictae audax incoepit perfecitque facinus, a sui temporis architectis
pertulit, contendentibus nunquam fieri posse, ut super
quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedificii
moles in immensum pertinentis educeretur! [>]
Vico NT 88