— 404 —
Verum, quae per entium intelligentium
et semet ipsa sponte determinandi potestate praeditorum voluntatem
confiunt, ex interno sane principio, e consciis appetitibus et electione alterutrius
partis secundum arbitrii licentiam profecta sunt. Hinc, quantumvis rerum
statu ante actus liberos aliqua ratione constituto, ens illud intelligens tali circumstantiarum
implicitum sit nexu, ut mala moralia certo certius ab ipso futura
esse constet et praevidere liceat, tamen haec futuritio determinatur talibus
rationibus, in quibus voluntaria ipsorum ad pravam partem directio cardo est;
et quae ideo peccantibus agere maxime volupe fuit, eorum causam ipsos dicere
oportere, et illicitae voluptatis poenam dare aequitati quam perfectissime convenit.
Kant ND 404