— 404 —
      E. Quanquam conceptus spatii, ut obiectivi alicuius et realis entis
vel affectionis, sit imaginarius, nihilo tamen secius respective ad sensibilia
quaecunque
non solum est verissimus, sed et omnis veritatis in
sensualitate externa fundamentum. Nam res non possunt sub ulla specie
sensibus apparere, nisi mediante vi animi, omnes sensationes secundum
stabilem et naturae suae insitam legem coordinante.
Kant Diss 404