— 378 —
Quantum vero haec [mathesis universalis] alijs sibi subditis et
utilitate et facilitate antecellat, patet ex eo quod ad
eadem omnia, ad quae illae, et insuper ad alia multa
extendatur, difficultatesque si quas contineat, eaedem
etiam in illis existant, quibus insuper et aliae insunt ex
particularibus objectis, quas haec non habet. Nunc
vero, cum nomen ejus omnes norint, et, circa quid
versetur, etiam non attendentes, intelligant: unde fit
ut plerique disciplinas alias, quae ab ea dependent,
laboriose perquirant, hanc autem ipsam nemo curet
addiscere? Mirarer profecto, nisi scirem eam ab omnibus
haberi facillimam, dudumque notavissem semper
humana ingenia, praetermissis ijs quae facile se putant
〈 praestare 〉 posse, protinus ad nova et grandiora
festinare.
Descartes Reg 378