— 72 —
CATALOGUS ARTICULORUM
ARTICULI DE PHYSICO AUDITU
IN PRIMUM LIBRUM

1. Natura est subiectum scientiae naturalis Aristoteli.
2. Duplex cognoscendi ordo Aristoteli est in suo prooemio, physicus
et metaphysicus.
3. Unum ens infinitum Xenophani, bene.
4. Sphaericum esse non tollit infinitum esse.
5. Ab hoc nil effluit, in hoc nil influit.
6. Licet secundum multas rationes ipsum accipere.
7. Non necessario simplicia sunt compositorum principium.
8. Materia prima Aristotelis magis est logica, quam physica.
9. Consideratio principii formalis currit cum suo materiali.
IN SECUNDUM LIBRUM

10. Naturae nomine dignior est materia.
11. Vix invenies medium considerationis inter physicam et mathematicam.
12. Locus et tempus necessario sextum causae renus complent.
13. Natura non errat.
14. Natura non forte fortuna agit.
15. Necessitas naturalium aequaliter respicit omnes causas.
IN TERTIUM LIBRUM

16. Male definitur motus: actus existentis in potentia.
17. Motus non semper est actus imperfecti, nec actus imperfectus.
18. Motus species adaequant numerum praedicamentorum, vel superant.
— 73 —
19. Motus melius definitur per alteritatem, inaequalitatem, non ens.
20. Motus non magis in movente, quam mobili, ab, et in utroque.
21. Argumentum infiniti ex numero indeficiente, non solvitur.
22. Non est corporis ratio, planitie terminari.
23. Optime Anaxagoras dixit: infinitum se ipsum firmare.
25. Infinitum quoque dicitur, cuius, et cui nihil est extra.
26. Impossibile est Aristoteli, et aliis, finitum universum probare.
27. Infinitum dicimus, et ut materiam, et ut actum.
IN QUARTUM LIBRUM

28. Translatio corporum indicat locum esse spatium.
29. Loci non est continere, sed terminare.
30. Locus neque materia est, neque forma aliquo pacto.
31. Neque centrum, neque peripheria locus est sphaerae.
32. Partes sphaerae non magis mutant locum recta, quam circulo.
33. Idem est vacuum, locus, spatium, plenum, et Hesiodi Chaos.
34. Vacuum est unum infinitum.
* Aequivoce dicitur de recipiente et terminante.
35. Non potest esse motus, si non sit vacuum.
36. Idem subiecto est vacuum continens et disterminans.
37. Vacuum est a corporibus separatum, ipsis imbibitum, unum
continuum.
38. Tempus non est in coelo subiective, sed potius in tellure.
39. Malo motum mensurare tempus; quam tempus motum.
IN QUINTUM LIBRUM

40. Quiescant omnia, nihilominus erit tempus.
IN SEXTUM LIBRUM

42. Continuum ex indivisibilibus componitur.
43. Tempus non habet continuitatem a motu vel magnitudine.
— 74 —
* Magnitudinis et temporis non plus eaedem divisiones, quam
magnitudinis et numeri.
44. Infinitas non potest eodem pacto esse in tempore et magnitudine.
IN SEPTIMUM LIBRUM.

45. Ex principiis Aristotelis motum rectum sequitur comparabilem
esse motui circulari.
IN OCTAVUM LIBRUM.

46. Latio non potest ostendi aliis motibus prior.
47. Lationis continuitas pendet a continuitate alius motus.
* Cur nullum motum alium ab ea esse continuum dicit Aristoteles?
48. Est quidem primus motor, sed non in ordine orbium, vel stellarum.
49. Pueriliter dicitur circumferentia mundi praecipua sedes primi
motoris.
* Primus motor extra terrae circumferentiam non est.
* Praecipua eius sedes est in centro telluris.
50. In toto physico auditu ne una quidem adducitur demonstratio.
Bruno Acr 72-73-74