— 20 §41 —
      § XLI. Vocum et orationis quanquam clariora phantasmata
quam visibilium, hinc tamen praerogativam
poematis prae pictura affirmare non conamur, quoniam
intensiva claritas cognitioni per voces symbolicae concessa
prae intuitiva nihil facit ad extensivam claritatem,
quae sola poetica, § 17, 14.
      Verum illud per experientiam et § 29:
Segnius irritant animos demissa per aurem
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
Ipse sibi tradit spectator ....
Baumgarten MPh 20