— 291 —
      Par. XVI. Quo plures Civitates simul pacem contrahunt, eo
unaquaeque reliquis minus timenda, sive unicuique minor est potestas
bellum inferendi, sed eo magis pacis tenetur conditiones
servare, hoc est ( per Art. 13. hujus Cap. ), eo minus sui juris est, sed
eo magis communi confoederatorum voluntati sese accommodare
tenetur.
      Par. XVII. Caeterum fides, quam sana ratio, et Religio servandam
docet, hic minime tollitur: nam nec ratio, nec Scriptura
omnem datam fidem servare docet. Cui enim pollicitus sum, argentum
ex. gr., quod mihi secreto servandum dedit, custodire, fidem
praestare non teneor, simulac noverim, aut scire crediderim, furtum
esse, quod mihi servandum dedit sed rectius agam, si dem
operam, ut suis restituatur. Sic etiam, si summa potestas aliquid alteri
se facturam promisit, quod postea tempus, seu ratio docuit, aut
docere videbatur communi subditorum saluti obesse, fidem sane
solvere tenetur. Cum itaque Scriptura non nisi in genere doceat fidem
servare, et casus singulares, qui excipiendi sunt, uniuscujusque
judicio relinquat, nihil ergo docet, quod iis, quae modo ostendimus,
repugnat.
      Par. XVIII. Sed ne toties opus sit sermonis filum interrumpere,
et similes posthac objectiones solvere, monere volo, me haec omnia
ex naturae humanae quomodocunque consideratae necessitate demonstrasse,
nempe ex universali omnium hominum conatu sese
conservandi, qui conatus omnibus hominibus inest, sive ignari,
sivi sapientes sint, ac proinde quomodocunque homines, sive affectu,
sive ratione duci considerentur, res eadem erit, quia demonstratio,
ut diximus, universalis est.
Spinoza TP 291