— 62 —
Porro, ut de intellectu, et voluntate,
quos Deo communiter tribuimus, hic etiam aliquid dicam; si ad
aeternam Dei essentiam, intellectus scilicet, et voluntas pertinent,
aliud sane per utrumque hoc attributum intelligendum est, quam
quod vulgo solent homines. Nam intellectus, et voluntas, qui
dei essentiam constituerent, a nostro intellectu, et voluntate,
— 63 —
toto coelo differre deberent, nec in ulla re, praeterquam in
nomine, convenire possent; non aliter scilicet, quam inter se conveniunt
canis, signum coeleste, et canis, animal latrans. Quod sic
demonstrabo. Si intellectus ad divinam naturam pertinet, non poterit,
uti noster intellectus, posterior (ut plerisque placet), vel simul
natura esse cum rebus intellectis, quando quidem Deus omnibus rebus
prior est causalitate (per Coroll. I. Prop. 16.); sed contra veritas,
et formalis rerum essentia ideo talis est, quia talis in Dei intellectu
existit objective. Quare Dei intellectus, quatenus Dei essentiam
constituere concipitur, est revera causa rerum, tam earum essentiae,
quam earum existentiae; quod ab iis videtur etiam fuisse animadversum,
qui Dei intellectum, voluntatem, et potentiam unum et
idem esse asseruerunt. Cum itaque Dei intellectus sit unica rerum
causa, videlicet (ut ostendimus) tam earum essentiae, quam earum
existentiae, debet ipse necessario ab iisdem differre, tam ratione essentiae,
quam ratione existentiae. Nam causatum differt a sua causa
praecise in eo, quod a causa habet <, daaröm het een gewrocht
/Effectus/ van zulk een oorzaak gezegt word>. Ex. gr. homo est causa
existentiae, non vero essentiae alterius hominis; est enim haec aeterna
veritas: et ideo secundum essentiam prorsus convenire possunt; in
existendo autem differre debent; et propterea, si unius existentia pereat,
non ideo alterius peribit; sed, si unius essentia destrui posset,
et fieri falsa, destrueretur etiam alterius essentia. Quapropter res,
quae et essentiae, et existentiae, alicujus effectus est causa, a tali effectu
differre debet, tam ratione essentiae, quam ratione existentiae. Atqui
dei intellectus est et essentiae, et existentiae nostri intellectus causa:
ergo Dei intellectus, quatenus divinam essentiam constituere
concipitur, a nostro intellectu, tam ratione essentiae quam ratione
existentiae differt, nec in ulla re, praeterquam in nomine, cum eo
convenire potest, ut volebamus. Circa voluntatem eodem modo
proceditur, ut facile unusquisque videre potest.
Spinoza E 62-63