— 22 —
      Transeamus jam ad fictiones, quae versantur circa essentias solas,
vel cum aliqua actualitate, sive existentia simul. Circa quas
hoc maxime venit considerandum: quod, quo mens minus intelligit,
et tamen plura percipit, eo majorem habeat potentiam fingendi,
et quo plura intelligit, eo magis illa potentia diminuatur.
Eodem ex. gr. modo, quo supra vidimus, nos non posse fingere,
quamdiu cogitamus, nos cogitare, et non cogitare, sic etiam,
postquam novimus naturam corporis, non possumus fingere muscam
infinitam; sive postquam novimus naturam z animae, non
possumus fingere eam esse quadratam, quamvis omnia verbis possimus
effari. Sed, uti diximus, quo minus homines norunt Naturam,
eo facilius multa possunt fingere; veluti, arbores loqui,
homines in momento mutari in lapides, in fontes, apparere in
speculis spectra, nihil fieri aliquid, etiam Deos in bestias, et homines
mutari, ac infinita ejus generis alia.
Spinoza TIE 22