— 20 —
      XXI. Natura igitur humana recta a Deo creata, hominis
vitio
corrupta est, ut voluntas rationi dominaretur,
et contra rationem suam potentiam exerceret.
      XXII. Haec voluntas dominans rationi est cupiditas;
haec ratio serviens cupiditati error: haec voluntatis potentia
contra rationem exercita, animi perturbatio.
      XXIII. Cupiditatem gignit φιλαυτία, sive amor sui
ipsius, quo nos nostri delicias facimus: errorem gignit judicj
temeritas
, qua de rebus judicamus, antequam eas habeamus
plane exploratas: animi perturbationem gignit
corruptae naturae ferocia, quam dum palpas irritas, et
hoc magis irritas, quo magis palpas.
      XXIV. Cupiditas excitatur rebus, quarum inopia laboramus:
igitur rebus finitis: excitatur autem per sensus,
qui corporis sunt: quae autem corporis sunt a corpore
moventur; igitur cupiditas excitatur rebus finitis
corporeis.
      XXV. Hinc sensus a Deo homini inditi, ut vitam tuerentur,
sumpti sunt arbitri, judicesque, qui vera rerum
disceptent, et judicent: atqui sunt fallacissimi: igitur
ratio, quae sensuum judicium sequitur vera rerum
ignorat.
      XXVI. Haec rationis reginae servitus, haec subditae
voluntatis dominatio, haec affectuum in rationem rebellio,
atque adeo haec omnia extra suum quaeque locum,
quem ex aeterno rerum ordine decenter sortita erant,
— 21 —
est animi corrupti turpitudo.
      XXVII. Haec sensuum sapientia est stultitia humana.
      XXVIII. Haec ignorantia veri est scaturigo omnis
humanae infelicitatis
.
Vico Univ20 20-21