— 20 —
XLII.
Quomodo quamvis nolimus
falli, fallamur
tamen per nostram
voluntatem.

      Jam vero, cum sciamus errores omnes nostros a voluntate
pendere, mirum videri potest, quod unquam
— 21 —
fallamur, quia nemo est qui velit falli. Sed longe aliud
est velle falli, quam velle assentiri iis, in quibus contingit
errorem reperiri. Et quamvis revera nullus sit,
qui expresse velit falli, vix tamen ullus est, qui non
saepe velit iis assentiri, in quibus error ipso inscio continetur.
Quin et ipsa veritatis assequendae cupiditas
persaepe efficit, ut ii qui non recte sciunt qua ratione
sit assequenda, de iis quae non percipiunt judicium
ferant, atque idcirco ut errent.
Descartes PPh 20-21