— 20 —
XL.
Certum etiam omnia
esse a Deo praeordinata.

      Sed quia jam Deum agnoscentes, tam immensam in
eo potestatem esse percipimus, ut nefas esse putemus
existimare, aliquid unquam a nobis fieri posse, quod
non ante ab ipso fuerit praeordinatum: facile possumus
nos ipsos magnis difficultatibus intricare, si hanc Dei
praeordinationem cum arbitrii nostri libertate conciliare,
atque utramque simul comprehendere conemur.
XLI.
Quomodo arbitrii nostri
libertas et Dei
praeordinatio simul
concilientur.

      Illis vero nos expediemus, si recordemur mentem
nostram esse finitam; Dei autem potentiam, per quam
non tantum omnia, quae sunt aut esse possunt, ab
aeterno praescivit, sed etiam voluit ac praeordinavit,
esse infinitam: ideoque hanc quidem a nobis satis attingi,
ut clare et distincte percipiamus ipsam in Deo
esse; non autem satis comprehendi, ut videamus quo
pacto liberas hominum actiones indeterminatas relinquat;
libertatis autem et indifferentiae, quae in nobis
est, nos ita conscios esse, ut nihil sit quod evidentius
et perfectius comprehendamus. Absurdum enim esset,
propterea quod non comprehendimus unam rem,
quam scimus ex natura sua nobis esse debere incomprehensibilem,
de alia dubitare, quam intime comprehendimus,
atque apud nosmet ipsos experimur.
Descartes PPh 20