— 20 —
Nam hoc ens, haec unitas,
haec figura, motus, corpus,
intellectus, voluntas, alia
in Deo, in quo sunt unum, alia
in homine, in quo divisa: in Deo
vivunt, in homine pereunt.
Cum enim Deus eminenter, ut
Theologi Christiani loquuntur,
sit omnia, et cum perennis
entium generatio, corruptioque
eum nihil demutent; quia
eum nihil augent, nec minuunt;
entia finita et creata sunt disposita
entis infiniti ac aeterni;
itaut Deus unus sit vere ens,
cetera entis sint potius. Quare
Plato, quum absolute ens dicit,
summum Numen intelligit.
Vico Ant 20