— 403 —
Haec sunt, quae te premunt dubia; nunc eorum nebulas discutiam.
— 404 —
Deus, universitatis rerum primordia capessendo, seriem inchoavit, quae stabili
rationum conserte contexteque colligatarum nexu etiam mala moralia et, quae
his respondent, physica includit. Verum inde non sequitur, actiones moraliter
pravas Deum auctorem incusare posse. Si, quemadmodum fit in mechanicis,
entia intellegentia passiva tantum ratione se ad ea haberent, quae ad determinationes
et mutationes certas impellunt, non infitior omnium culpam ultimam
in Deum machinae architectum devolvi posse.
Kant ND 403-404