— 403 —
Caius. Multis, fateor, difficultatibus me implicasti,
sed te haud minoribus impediri certus sum. Quomodo putas determinatam
malorum futuritionem, quorum Deus tandem ultima et determinans causa est,
bonitati et sanctitati ipsius conciliari posse? Titius. Ne tempus vanis disceptationibus
in cassum teramus, quae te suspensum tenent dubitationes, eas paucis
expromam nodosque solvam dubiorum. Cum eventuum omnium tam physicorum
quam actionum liberarum determinata sit certitudo, consequentia in
antecedentibus, antecedentia in ulterius praecedentibus et ita nexu concatenato
in citerioribus semper rationibus, donec primus mundi status, qui immediate
Deum auctorem arguit, sit veluti fons et scaturigo, ex quo omnia fallere nescia
necessitate prono alveo derivantur: hinc putas Deum mali machinatorem haud
obscure designari, neque, quam ipse telam orsus est, quaeque primo suo exemplari
conformiter in futura sequentis aevi saecula pertexitur, odisse posse, peccataque
operi intexta tanta, quanta per sanctitatem fas est, indignatione prosequi
posse videtur, siquidem recidente tandem in ipsum primum molitorem malorum
omnium culpa.
Kant ND 403