— 87 —
Illae autem vel sexdecim remorum
ordinibus constructae antiquorum naves magnificentiam potius
nauticae ostentabant; at nostrae unis instructae velis vim ipsam
— 88 —
tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum orbem antiquis
non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani
impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque iudicium
de ingenti illa Demetrii Poliorcetis halepoli aliisque bellicis
antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri potest.
Et Memphytica aliaque antiquitatis miracula magis eorum
potentiae, quam artis opera, qua nobis quicquam praestarent,
contendere audacter possis. [>]
Vico NT 87-88