— 403 —
Quatenus itaque repraesentationum, quae electionis in casu
dato motiva continent, nos ipsos sentimus auctores esse, ita ut attentioni ipsis
applicandae, suspendendae aut aliorsum vertendae egregie sufficiamus, consequenter
non solum in obiecta appetitui nostro conformiter tendere, sed etiam
ipsas rationes obiectivas varie pro lubitu permutare posse conscii sumus, eatenus
vix possumus nobis temperare, quin voluntatis nostrae applicationem
omni lege exemptam et determinatione stabili privatam arbitremur. Verum si
recte sentire allaboramus, quod in casu dato haec, non alia, fiat attentionis in
repraesentationum combinationem tendentia, quare, allicientibus ab aliqua parte
rationibus, subinde ut libertatis saltem periculum faciamus, attentionem in
oppositam partem convertendo, huic suprapondium conciliemus, quod adeoque
appetitus sic, non aliter, dirigatur, rationes certe, quae determinant, adesse
debere facile convincemur.
Kant ND 403