— 403 —
      D. Spatium non est aliquid obiectivi et realis, nec substantia, nec
accidens, nec relatio; sed subiectivum et ideale et e natura mentis stabili
lege proficiscens veluti schema omnia omnino externe sensa sibi coordinandi.
Qui spatii realitatem defendunt, vel illud ut absolutum et immensum
rerum possibilium receptaculum sibi concipiunt, quae sententia,
post Anglos, geometrarum plurimis arridet, vel contendunt esse
ipsam rerum exsistentium relationem, rebus sublatis plane evanescentem
— 404 —
et nonnisi in actualibus cogitabilem, uti, post Leibnizium, nostratum
plurimi statuunt. Quod attinet primum illud inane rationis commentum,
cum veras relationes infinitas absque ullis erga se relatis
entibus fingat, pertinet ad mundum fabulosum. Verum qui in sententiam
posteriorem abeunt, longe deteriori errore labuntur. Quippe cum
illi nonnisi conceptibus quibusdam rationalibus s. ad noumena pertinentibus
offendiculum ponant, ceteroquin intellectui maxime absconditis,
e. g. quaestionibus de mundo spirituali, de omnipraesentia etc.,
hi ipsis phaenomenis et omnium phaenomenorum fidissimo interpreti,
geometriae, adversa fronte repugnant. Nam ne apertum in definiendo
spatio circulum, quo necessario intricantur, in medium proferam, geometriam,
ab apice certitudinis deturbatam, in earum scientiarum censum
reiiciunt, quarum principia sunt empirica. Nam si omnes spatii
affectiones nonnisi per experientiam a relationibus externis mutuatae
sunt, axiomatibus geometricis non inest universalitas nisi comparativa,
qualis acquiritur per inductionem, h. e. aeque late patens ac observatur,
neque necessitas nisi secundum stabilitas naturae leges, neque praecisio
nisi arbitrario conficta, et spes est, ut fit in empiricis, spatium aliquando
detegendi aliis affectionibus primitivis praeditum, et forte etiam
bilineum rectilineum.
Kant Diss 403-404