— 377 —
Atqui videmus neminem fere esse,
si prima tantum scholarum limina tetigerit, qui non
facile distinguat ex ijs quae occurrunt, quidnam ad
Mathesim pertineat, et quid ad alias disciplinas. Quod
attentius consideranti tandem innotuit, illa omnia tantum,
— 378 —
in quibus ordo vel mensura examinatur, ad Mathesim
referri, nec interesse utrum in numeris, vel
figuris, vel astris, vel sonis, aliove quovis objecto, talis
mensura quaerenda sit; ac proinde generalem quamdam
esse debere scientiam, quae id omne explicet, quod
circa ordinem et mensuram nulli speciali materiae addictam
quaeri potest, eamdemque, non ascititio vocabulo,
sed jam inveterato atque usu recepto, Mathesim
universalem nominari, quoniam in hac continetur illud
omne, propter quod aliae scientiae Mathematicae partes
appellantur. [>]
Descartes Reg 377-378