— 19 —
      Age ergo somniemus, nec particularia ista vera sint,
nos oculos aperire, caput movere, manus extendere,
nec forte etiam nos habere tales manus, nec tale totum
corpus; tamen profecto fatendum est visa per
quietem esse veluti quasdam pictas imagines, quae non
nisi ad similitudinem rerum verarum fingi potuerunt;
ideoque saltem generalia haec, oculos, caput, manus,
totumque corpus, res quasdam non imaginarias, sed
veras existere. Nam sane pictores ipsi, ne tum quidem,
— 20 —
cum Sirenas et Satyriscos maxime inusitatis formis
fingere student, naturas omni ex parte novas iis
possunt assignare, sed tantummodo diversorum animalium
membra permiscent; vel si forte aliquid excogitent
adeo novum, ut nihil omnino ei simile fuerit visum,
atque ita plane fictitium sit et falsum, certe tamen
ad minimum veri colores esse debent ex quibus illud
componant.
Descartes Med 19-20