— 19 §39 —
      § XXXIX. Picturae est repraesentare compositum
idem et poeticum, § 24; picturae repraesentatio pingendi
sensuali eius ideae simillima, idem poeticum, § 38. Ergo
poema et pictura similia, § 30.
            Ut pictura, poesis erit.
      In hoc enim loco concedere iubet hermeneutica quaedam
necessitas consequentia conferentem poesin pro poemate positam
et picturam non de arte sed effectu intelligendam.
Neque tamen hinc ambigendum est de genuina poeseos notione,
§ 9 rite fixa et constituta, in talibus enim verborum
paene synonymicorum confusionibus et poetis aliis et nostro
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Baumgarten MPh 19