— 290 —
      Par. XIV. Hoc foedus tamdiu fixum manet, quamdiu causa foederis
pangendi, nempe metus damni, seu lucri spes in medio est; hac
autem, aut illo Civitatum alterutri adempto, manet ipsa sui juris
( per Art. 10. praec. Cap. ), et vinculum, quo Civitates invicem adstrictae
erant, sponte solvitur, ac proinde unicuique Civitati jus
integrum est solvendi foedus, quandocunque vult, nec dici potest,
quod dolo, vel perfidia agat, propterea quod fidem solvit, simulatque
metus, vel spei causa sublata est, quia haec conditio unicuique
contrahentium aequalis fuit, ut scilicet quae prima extra metum
esse posset, sui juris esset, eoque ex sui animi sententia uteretur, et
praeterea quia nemo in futurum contrahit, nisi positis praecedentibus
circumstantiis: his autem mutatis totius status etiam mutatur
ratio, et hac de causa unaquaeque confoederatarum Civitatum jus
retinet sibi consulendi, et unaquaeque propterea, quantum potest,
conatur extra metum, et consequenter sui juris' esse, et impedire,
quo minus altera potentior evadat. Si quae ergo Civitas, se deceptam
esse, queritur, ea sane non confoederatae Civitatis fidem, sed
suam tantummodo stultitiam damnare potest, quod scilicet salutem
suam alteri, qui sui juris, et cui sui imperii salus summa lex
est, crediderit.
      Par. XV. Civitatibus, quae una pacem contraxerunt, jus competit
dirimendi quaestiones, quae moveri possunt de pacis conditionibus,
seu legibus, quibus sibi invicem fidem adstrinxerunt, quandoquidem
pacis jura non unius Civitatis, sed contrahentium simul
sunt ( per Art. 13. hujus Cap. ); quod si de iis convenire inter ipsas
non possunt, eo ipso ad belli statum redeunt.
Spinoza TP 290