— 21 —
Materia item distinguitur in ex qua,
sicut ex lapidibus fit domus; materia in qua, sicut in marmore
fit Mercurius, ubi insculpitur vel pingitur, vel in
qua est pictura vel sculptura; materia circa quam est, sicut
lignum respectu fabri lignarii, ferrum ferrarii, aurum aurifabri;
item mensurabile respectu geometrae, numerabile
respectu arithmetici, et omnino omne artis subiectum respectu
artificis. Quae proprius appellatur obiectum, quod
— 22 —
dicitur materia circa quam, respectu operariorum; dicitur
vero materia de qua, respectu considerantium. Ita distinguitur
subiectum, quod debet esse sub eodem titulo
cum materia, in subiectum compositionis, sicut materia
et pars rei; secundo subiectum inhaesionis, sicut compositum
cui inhaerent accidentia extrinseca; tertio subiectum
inexistentiae, sicut cui inhaerent qualitates intrinsecae,
habitus, dispositiones, naturales potentiae vel
impotentiae; quarto subiectum praedicationis, sicut homo
est subiectum respectu animalis, Socrates respectu hominis;
quinto subiectum apprehensionis, ad quod videlicet refertur
potentia cognoscitiva vel appetitiva, et hoc proprie dicitur
obiectum, sicut color respectu visus, dulce respectu
gustus, scientia respectu intellectus, bonum respectu voluntatis et
similia, ubi nota differentiam inter subiectum et
obiectum. Subiectum enim visus est oculus, auditus est
auris; obiectum vero visus est visibile, auditus vero audibile
seu sonus; subiectum voluntatis est anima, obiectum
vero est bonum seu appetibile; itaque obiectum est in genere
subiecti tanquam materia circa quam, differt vero a
subiecto, quod est proprie materia in qua.
Bruno Sum 21-22