— 367 —
      [31] Itaque uni Patricii Jurisconsulti Oratoriam autem novi quoque homines,
et obscuro loco nati profitebantur. Quare iidem Jurisconsulti juris
Philosophiam docti erant, et nisi ipsimet caussas legitimas susciperent defendendas,
Oratoribus jura, si qua de caussa essent, vel ad eandem facerent
ministrabant. Ubi vero ipsi quoque ad eas agendas in forum Oratores descenderent;
quia scriptum ad jus, voluntas ad aequum spectat, in caussis,
quae ex scripto, et voluntate constarent, utrique pro suo instituto Jurisconsulti
jus, Oratores aequum defendendum suscipiebant; Et quia juris summa
sanctitas erat, aequum in judiciis, nisi summa eloquentia, obtineri non poterat.
Atque his de caussis in Republica Romana libera triplicis juris una Prudentia:
Jurisprudentia, et Oratoria ex Reipublicae instituto divisae: et pauci
admodum de Jure libri. At verso in Principatum statu, Romani Principes uti
jus comitiorum primum a Populo ad Senatum transtulerant, ita mox deliberationes
de bello, pace, foederibus, militiae, potentiaeque arcanis intra sacra
domus coërcuere: Eam enim esse imperandi conditionem, dicebat Crispus
Liviae, ut non aliter ratio constet, quam si uni reddatur. Sed ut nobilibus aliquo
pacto, et Senatui [54r] satisfacerent; nobilibus quidem jus dederunt publice
respondendi multo majori, quam antea, authoritate, sed ita tamen, ut
in ea duntaxat caussa, de qua consulerentur, jus facerent; Senatui vero concesserunt,
ut de privatis rebus ad Principum tamen orationes conderet jura.
Quae potentiae simulacra a Principe Optimatibus objecta sane Clapmarium
diligentissimum earum rerum in Romana Historia observatorem effugisse.
Sed ut ad rem, sub Principatu jus publicum a privato secretum est; et philosophia
juris infirmari coepit; sed adhuc pauci de jure libri: quia adhuc Jurisprudentia,
et Oratoria divisae. Sed postquam sub Hadriano Edictum perpetuum
omnis aequitatis plenissimum prodiit, Jurisprudentia ex scientia justi,
injustique, Ars aequi, bonique facta est; et Jurisconsulti ex instituto aequi
momenta in caussis invenire. Quare Forensis eloquentia obmutuit, et
Jurisconsulti de jure privato innumeros libros scripserunt, ut Jurisprudentia
mole laboret sua.
Vico Diss 367