— 403 —
      *) Quod spatium necessario concipiendum sit tanquam quantum continuum,
cum facile sit demonstratu, hic praetereo. Inde autem fit, ut simplex in spatio
non sit pars, sed terminus. Terminus autem generaliter est id in quanto continuo,
quod rationem continet limitum. Spatium, quod non est terminus alterius, est
completum (solidum). Terminus solidi est superficies, superficiei linea, lineae punctum.
Ergo tria sunt terminorum genera in spatio, quemadmodum tres dimensiones.
Horum terminorum duo (superficies et linea) ipsi sunt spatia. Conceptus termini
non ingreditur aliud quantum nisi spatium aut tempus.

Kant Diss 403